Latin · ~2 min
63
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 63
Not analysed yet
atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine a Q.Quinti Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn.Gnaei Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.