Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.10
Not analysed yet
Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet quaestionem. eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, constitutionem appellamus. constitutio est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc modo: fecisti: non feci aut iure feci. cum facti controversia est, quoniam coniecturis causa firmatur, constitutio coniecturalis appellatur. cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur. cum vero, qualis res sit, quaeritur, quia et de vi et de genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur. at cum causa ex eo pendet, quia non aut is agere videtur, quem oportet, aut non cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, translativa dicitur constitutio, quia actio translationis et commutationis indigere videtur. atque harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est; nam in quam rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae. quare eam ne causam quidem convenit putari.