# De Inventione 1.102

Cicero, De Inventione, urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-inventione/1.102

ex quo, quid mali sit eventurum, demonstrabimus. quartus locus est, per quem demonstramus multos alacres exspectare, quid statuatur, ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat, intellegere possint. quintus locus est, per quem ostendimus ceteras res perperam constitutas intellecta veritate commutatas corrigi posse; hanc esse rem, quae si sit semel iudicata, neque alio commutari iudicio neque ulla potestate corrigi possit. sextus locus est, per quem consulto et de industria factum demonstratur et illud adiungitur, voluntario maleficio veniam dari non oportere, inprudentiae concedi nonnumquam convenire. septimus locus est, per quem indignamur, quod taetrum, crudele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus per vim

---

Cicero, De Inventione, ed. Eduard Stroebel. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi036/phi0474.phi036.perseus-lat2.xml.
