Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.21
Not analysed yet
In admirabili genere causae, si non omnino infesti auditores erunt, principio benivolentiam conparare licebit. sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem. nam ab iratis si perspicue pax et benivolentia petitur, non modo ea non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. in humili autem genere causae contemptionis tollendae causa necesse est attentum efficere auditorem. anceps genus causae si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa iudicatione exordiendum est. sin autem partem turpitudinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata videatur. cum autem erit honestum causae genus, vel praeteriri principium poterit vel, si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua firmissima ratione nostrae dictionis; sin uti principio placebit, benivolentiae partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. in obscuro causae genere per principium dociles auditores efficere oportebit. Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quaeque rationibus res confici possit.