Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.39
Not analysed yet
tempus autem est—id quo nunc utimur, nam ipsum quidem generaliter definire difficile est—pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, diurni nocturnive spatii certa significatione. in hoc et quae praeterierint, considerantur: et eorum ipsorum, quae aut propter vetustatem obsoleverint aut incredibilia videantur, ut iam in fabularum numerum reponantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra remota tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum monumenta certa in litteris exstent; et quae nuper gesta sint, quae scire plerique possint; et item quae instent in praesentia et cum maxime fiant; et quae consequantur, in quibus potest considerari, quid ocius et quid serius futurum sit. et item communiter in tempore perspiciendo longinquitas eius est consideranda. nam saepe oportet commetiri cum tempore negotium et videre, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo rerum in eo transigi tempore.