Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.48
Not analysed yet
signum est, quod sub sensum aliquem cadit et quiddam significat, quod ex ipso profectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso negotio aut post sit consecutum et tamen indiget testimonii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat. iudicatum est res assensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudicarunt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod homines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum populus Romanus, qui eum eo quod insciente collega in censura nonnihil gessit post censuram consulem fecit.