Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.50
Not analysed yet
Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: inventam exornari et certas in partes distingui et suavissimum est et summe necessarium et ab artis scriptoribus maxime neglectum. quare et de ea praeceptione nobis et in hoc loco dicendum visum est, ut ad inventionem argumentandi ratio adiungeretur. et magna cum cura et diligentia locus hic omnis considerandus est, quod rei non solum magna utilitas est, sed praecipiendi quoque summa difficultas.