Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.55
Not analysed yet
Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demonstratum, nisi quid ex civili causarum genere exempli subiecerimus, videtur eiusmodi quoque utendum exemplo, non quo praeceptio differat aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum voluntati satis fiat, qui id, quod aliquo in loco viderunt, alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere. ergo in hac causa, quae apud Graecos est pervagata, cum Epaminondas, Thebanorum imperator, *quod ei, qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tradidit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accusator argumentatione uti per inductionem, cum scriptum legis contra sententiam defendat, ad hunc modum: