Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.60
Not analysed yet
Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter tractari putant oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. negant enim neque a propositione neque ab adsumptione adprobationes earum separari oportere, neque propositionem absolutam neque adsumptionem sibi perfectam videri, quae approbatione confirmata non sit. quare quas illi duas partes numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam partem videri, propositionem; quae si adprobata non sit, propositio non sit argumentationis. item, quae ab illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur, eandem sibi adsumptionem solam videri. ita fit, ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, aliis quinquepertita videatur. quare evenit, ut res non tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem praeceptionis.