Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.65
Not analysed yet
Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo: quae perspicuam omnibus veritatem continet assumptio, nihil indiget approbationis. ea est huiusmodi: si oportet velle sapere, dare operam philosophiae convenit. hic propositio indiget approbationis; non enim perspicua est neque constat inter omnes, propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur; assumptio perspicua; est enim haec: oportet autem velle sapere. hoc quia ipsum ex se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet approbari. quare statim concludenda est argumentatio. est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non indiget; nam quandam indigere perspicuum est. separata est igitur ab adsumptione approbatio. falsum ergo est non esse plus quam tripertitam argumentationem.