Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.76
Not analysed yet
variare autem orationem magnopere oportebit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satietatis. id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumentationem. nam primum omnium generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum inductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa argumentatione non semper a propositione incipere nec semper quinque partibus abuti neque eadem partes ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo genere conplexionis uti. id ut perspiciatur, scribamus *in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, quam facile factu sit, periclitari licet.