Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.80
Not analysed yet
Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo: nemo est, quin pecuniam quam sapientiam malit; aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: quis est, qui non officii cupidior quam pecuniae sit? aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maximam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est; qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui potuit? aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, ut Curio pro Fulvio: nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere.