Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.84
Not analysed yet
alterius autem partis infirmatione hoc modo reprehendetur: verum si veretur, accusatione tua correctus ab errato recedet. Enumeratio vitiosa intellegitur, si aut praeteritum quiddam dicimus, quod velimus concedere, aut infirmum aliquid adnumeratum, quod aut contra dici possit aut causa non sit, quare non honeste possimus concedere. praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationibus: quoniam habes istum equum, aut emeris oportet aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi tibi natus sit aut, si eorum nihil est, subripueris necesse est: si neque emisti neque hereditate venit neque donatus est neque domi natus est: necesse est ergo subripueris.