Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.87
Not analysed yet
Cum autem his concessis conplexio ex his non conficitur, haec erunt consideranda: num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac uti argumentatione: si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses; non es autem ab his visus: non es igitur ad exercitum profectus. hic cum concesseris propositionem et assumptionem, conplexio est infirmanda.