Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.100
Not analysed yet
ac si qua necessitudo turpitudinem videbitur habere, oportebit per locorum communium inplicationem redarguentem demonstrare quidvis perpeti, mori denique satius fuisse quam eiusmodi necessitudini optemperare. atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim considerare. atque hoc in loco, si facultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab adversario commissa sit: permagnum esse et magno futurum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi, neglecta sit.