Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.121
Not analysed yet
quare hoc genere magnopere talibus in causis uti oportebit: hoc modo scripsisset, isto verbo usus non esset, non isto loco verbum istud conlocasset. nam ex his sententia scriptoris maxime perspicitur. deinde quo tempore scriptum sit, quaerendum est, ut, quid eum voluisse in eiusmodi tempore veri simile sit, intellegatur. post ex deliberationis partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scribendum et his ad conprobandum sit, demonstrandum; et ex his, si quid amplificationis dabitur, communibus utrimque locis uti oportebit. Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis, quae scripta sunt, utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem.