# De Inventione 2.123

Cicero, De Inventione, urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-inventione/2.123

in hoc genere non potest hoc dici, ad tempus et ad eventum aliquem sententiam scriptoris oportere accommodari, propterea quod ea sola esse demonstratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam esse hereditatem defendit. aliud autem genus est eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex voluntas scriptoris ostenditur, quae in omne tempus et in omne factum idem valeat, sed ex quodam facto aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. ea partibus iuridicialis assumptivae maxime sustinetur. nam tum inducitur comparatio, ut in eo, qui, cum lex aperiri portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello et auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus opprimerentur,

---

Cicero, De Inventione, ed. Eduard Stroebel. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi036/phi0474.phi036.perseus-lat2.xml.
