Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.133
Not analysed yet
deinde item quaerere ab iudicibus, si eius rei ,propter quam se reus contra legem fecisse dicat, exceptionem ipse in lege adscribat, passurine sint; hoc, quod faciat, indignius et inpudentius esse, quam si adscribat; age porro, quid? si ipsi vellent iudices adscribere, passurusne sit populus? atque hoc esse indignius, quam rem verbo et litteris mutare non possint,