Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.140
Not analysed yet
neque enim vos scripti sui recitatores, sed voluntatis interpretes fore putavit; postea quaerere ab adversariis: quid, si hoc fecissem? quid, si hoc accidisset? eorum aliquid, in quibus aut causa sit honestissima aut necessitudo certissima: tamenne accusaretis? atqui lex nusquam excepit; non ergo omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sint, tacitis exceptionibus caveri; deinde nullam rem neque legibus neque scriptura ulla, denique ne in sermone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte posse administrari, si unus quisque velit verba spectare et non ad voluntatem eius, qui ea verba habuerit,