Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.144
Not analysed yet
Ex contrariis autem legibus controversia nascitur, cum inter se duae videntur leges aut plures discrepare, hoc modo: lex: qui tyrannum occiderit, olympionicarum praemia capito et quam volet sibi rema magistratu deposcito et magistratus ei concedito. et altera lex: tyranno occiso quinque eiusproximos cognatione magistratus necato. Alexandrum, qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occuparat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum simul cubaret, occidit. haec filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere. res in iudicio est. In hoc genere utramque in partem idem loci atque eadem praecepta convenient, ideo quod uterque suam legem confirmare, contrariam infirmare debebit.