Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.147
Not analysed yet
nam id, quod statim faciendum sit, perfici prius oportet; deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratiocinationem aut per definitionem induci, cum sanctius et firmius id videatur esse, quod apertius scriptum sit; deinde suae legis ad scriptum ipsum sententiam quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare quidem videantur inter se; postremo facere, si causa facultatem dabit, ut nostra ratione utraque lex conservari videatur, adversariorum ratione altera sit necessario neglegenda. Locos autem communes et, quos ipsa causa det, videre oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplissimis partibus sumere demonstrantem per amplificationem, ad utram potius legem accedere oporteat.