Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.154
Not analysed yet
postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam trahebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem, cuius merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quod potuit, est opitulatus. sedatis autem fluctibus et tempestate iam commutata navis in portum pervehitur. ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recreatus. navem cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex nominis vi nascitur controversia. nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quaeretur. isdem autem ex locis omnibus, quibus definitiva constitutio, tractabitur.