Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.159
Not analysed yet
Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se petitur, honestum nominabimus. quare, cum eius duae partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit, simplicem prius consideremus. est igitur in eo genere omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. nam virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. quamobrem omnibus eius partibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis considerata. habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.