Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.164
Not analysed yet
Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. eius partes continentia, clementia, modestia. continentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione regitur; clementia, per quam animi temere in odium alicuius *iniectionis concitati comitate retinentur; modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem comparat auctoritatem. atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet et a brevitate praecipiendi remotum est.