Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.167
Not analysed yet
hic, quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur, ne forte, qui nos de omni amicitia dicere existimant, reprehendere incipiant. quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam; sunt qui propter se solum; sunt qui propter se et utilitatem. quorum quid verissime constituatur, alius locus erit considerandi. nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utramque propter rem amicitiam esse expetendam.