Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.38
Not analysed yet
Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus pertemptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. ex negotio duci poterunt, si eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter considerabimus. ex iis igitur in hanc constitutionem convenire videntur genera earum omnia, partes generum pleraeque.