Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.42
Not analysed yet
Quarta autem pars rebus erat ex iis, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. in ea quaeruntur ea, quae gestum negotium confestim aut intervallo consequuntur. in quo videbimus, ecqua consuetudo sit, ecqua lex, ecqua pactio, ecquod eius rei artificium aut usus aut exercitatio, hominum aut adprobatio aut offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid suspicionis. Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et ex negotiorum et ex personarum adtributionibus sumuntur. nam et ex fortuna et ex natura et ex victu, studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu animi aut corporis pleraque pertinent ad easdem res, quae rem credibilem aut incredibilem facere possunt et cum facti suspicione iunguntur.