Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.82
Not analysed yet
si vero ceteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum futurum. postea demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset, in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas sumere ipse potuisset, de ea supplicium sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in iudicium. deinde postulabit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. deinde quemadmodum in comparatione praecipiebamus, ut illud, quod compararetur, extenuaretur ab accusatore quam maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in quem crimen transferatur, cum huius maleficio, qui se iure fecisse dicat, comparare. postea demonstrandum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri convenerit. extrema est, ut in comparatione, assumptio iudicationis et de ea per amplificationem ex deliberationis praeceptis dictio.