Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.89
Not analysed yet
primum, cuius acciderit culpa, demonstrabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod accusator dicat oportuisse; quid potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est necessitudinis vis implicata, quid debuerit, ex honestate considerabitur. de utroque distinctius in deliberativo genere dicetur. deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate;