# De Lege Agraria 2.32

Cicero, De Lege Agraria, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-lege-agraria/2.32

dat praeterea potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit. deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. dixerit enim fortasse quispiam: quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius? omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur.

---

Cicero, De Lege Agraria, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi011/phi0474.phi011.perseus-lat2.xml.
