Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Natura Deorum 1.114
Not analysed yet
Satin est id ad illam abundantem bonis vitam beatissimam? Cogitat inquiunt adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud quod agitet in mente. Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi mihi pulchre est et ego beatus sum cogitantem. Nec tamen video quo modo non vereatur iste deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec beatus est vester deus nec aeternus.