Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Natura Deorum 1.19
Not analysed yet
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? longum est ad omnia, quae talia sunt ut optata magis quam inventa videantur;