Latin · ~2 min
1.64 to 1.65
Cicero, De Natura Deorum 1.64-65
Not analysed yet
Non est igitur tam explorata ista ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur. sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra propria venire malo. Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint quales sint corpore animo vita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia; hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim …quod vacet corpore, corporibus autem omnis obsidetur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest.