# De Natura Deorum 2.104

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/2.104

saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.
Atque hoc loco me intuens Utar inquit carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
