Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.107
Not analysed yet
eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet; opstipum caput, at tereti cervice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas.