Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.127
Not analysed yet
cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cernimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt. Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur.