# De Natura Deorum 2.130

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/2.130

Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum rerum quas terra gignit conservationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. nam multae et pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione hominum salvae esse non possunt. Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare.

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
