Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.133
Not analysed yet
Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit—arborumne et herbarum, quae quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur: at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? eorum scilicet animantium quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia. Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.