# De Natura Deorum 2.134-135

Cicero, De Natura Deorum, 2.134 to 2.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/2.134

Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vocantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur. linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore. is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit depellit. ipsius autem partes eae quae sunt infra quam id quod devoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur.

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
