Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.142
Not analysed yet
Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur. sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet; palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.