Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.144
Not analysed yet
Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur. flexuosum iter habet, ne quid intrare possit si simplex et directum pateret; provisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. extra autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberentur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus esset. sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores.