Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.22
Not analysed yet
Idemque hoc modo: Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu mundus. Pergit idem et urguet angustius: Nihil inquit quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis; mundus autem generat animantis compotesque rationis; animans est igitur mundus composque rationis. Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo: Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva tibicini quaedam scientia? quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes: idem scilicet censeres in platanis inesse musicam. cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?