Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.28
Not analysed yet
Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra continentur et nasci sit necesse et augescere.