Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.34
Not analysed yet
bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum. hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur. quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.