Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.41
Not analysed yet
atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque quocumque invasit cuncta disturbat ac dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia conservat alit auget sustinet sensuque adficit. negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant. quare cum solis ignis similis eorum ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel caelum nominatur.