Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.91
Not analysed yet
Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura cui nomen est aer—Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro Latino. hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuvius: hoc, quod memoro, nostri caelum Grai perhibent aethera—quasi vero non Graius hoc dicat. at Latine loquitur. si quidem nos non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio loco: