Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.10
Not analysed yet
patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere. Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere esse aliquod numen quo haec regantur. ex hoc illud etiam aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem: