# De Natura Deorum 3.13

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/3.13

Tum Lucilius An tibi inquit fabellae videntur? nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus nonne debes moveri? Tum Cotta Rumoribus inquit mecum pugnas Balbe, ego autem a te rationes requiro … … … … secuntur quae futura sunt;

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
