Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.15
Not analysed yet
At medici quoque (ita enim dicebas) saepe falluntur. Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi; tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici.