Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.20
Not analysed yet
Optime inquit Cotta. Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem divisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo possemus eum animantem cogitare vel potius ut cetera oculis sic animo hoc cernere.